Credo [Credimus] in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et [-!] ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo [-!], Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum,
consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt;
qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis,
et incarnatus est de Spiritu Sancto [et] ex Maria Virgine,
et homo factus [inhumanatus] est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
[et] passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum [caelos], [et] sedet ad dexteram Patris,
et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre <filioque> procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur [coadoratur] et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
Et [in] unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor [Confitemur] unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et expecto [Expectamus] resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi [futuri] saeculi.
Amen.